COMPITALITII Ludi

COMPITALITII Ludi
COMPITALITII Ludi
ante Urbem designatam, a vicorum compitis, in quibus agitabant agrestes, et facti et dicti: Intermissi dein ad Servium usque Regem, ac per vicorum Magistros instanrati in Larium honorem: quemadmodum a L. Pisone iterum curarum est. ut per eosdem Magistros, qui tum Praefecti nominati sunt, restituerentur. Tandem sublatis Collegiis ipsi pariter aboliti sunt, Iul. Caes. Scaliger, Poetic. l. 1. c. 28. Formula, quâ utebatur Praeco, hos Iudos aperiens, erat: Die noni post Calendas Ianuarii Quiritibus Compitalia erunt. Ad quae verba notat A. Gellius, loc. cit. Die noni Praetor dicit, non die nonô: neque Praetor solum, sed omnis vetustas sic locuta est. Meminit quoque horum ludorum Sueton. loc. cit. etc. vide etiam infra voce Pilae, i. Viales Dii. Dictum est autem Compitum, quasi Competum, a competo, i. e concurro, definiturque Trebatio, apud Iunium Philargyrum, locus ex pluribus partibus in se, vel in easdem partes ex fe vias atque itinera divigens, sive is cum ara, sive sine ara, sive sub tecto, sive sub divo sit, ubi agrestes buccinâ convocati, solent certa inirc consilia, hinc et Lares Compitalitii et feriae Compitalitiae. Nempe in triviis et quadriviis aedes erant positae, in tres partes, sitrivium esset; in quatuor, si quadrivium, apertae: ad quas conveniebant pagani ex locis vicinis sacra facturi. Haec et Compita dicebantur: unde pertusa Compita Persio, Sat. 4. v. 28. pervia et in plures partes patentia. Vetus Scholiastes Compita interpretatur, loca in quadriviis quasi turres, ubi sacrisicia, finitâ agriculturâ, rustici celebrabant. Hinc τριόπιον Herodis in via Appia, (de quo infra) sie appellatum, quod in trivio constiturum, in tres partes pateret, et tres haberet ὀπὰς. Nam, ut idem vetus Interpres notat, Compita non solum sunt in urbe loca, sed etiam viae publicae ac diverticidae aliquorum consinium, ubi aediculae consecrantur putentes. Apud Solin. p. 37. Compita semitarum, loca sunt ubi multae copetunt et concurrunt semitae. Ita enim is de pantheris, quae in Hyrcania numerosae, c. 17. Sed Hyrcani, ut hominbus intentatum nihil est, frequentius eas venenô, quam ferrô, necant. Aconitô carnes illinunt, atque ita per compita spargunt semitarum. Apud cundem, Compita concurrentium semitarum habes, c. 27. etc. Ad quae loca vide Salmas. Exercit. Plin. p. 212. et 328. De ῤαβδομαντεία inCompitis, apud Veteres usitata, alibi diceinus: uti de ritu medii aevi magico ligneos pedes in illis snspendendi, infra voce pes et de Pharisaeorum in iis contionibus, ubi de secta hac.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • LUDUS, a LYDIS — qui ex Asia transvenae, Duce Tyrrheno, cum fratri suo regni contentione cederet, in Hetruria consederint, ibique inter ceteros ritus superstitionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituerint, quibusdam dictus videtur. Varro Ludos a… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”